- LARISSA
- I.LARISSAnomen arcis s. ἀκροπόλεως Argivorum, Steph. a Danao condita. Sicut enim Cecrops Cecropiam, Cadmus Cadmeiam, ita Danaus Argivorum Α᾿κρόπολιν condidisse perhibetur, Strabo l. 9. p. 430. et l. 13. p. 604. Ex hac, cum Lynceus e Lyrcea opp. (quo caedem generorum Danai evadens se receperat) face signum dedislet uxori Hypermnestrae, illa vicissim facem extulit. Unde Facularum sestum Argivis postea sollenne, Paus. l. 2. Vide Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de DanaoII.LARISSAnomen multarum civitatum. Steph. duas Cretae Larissas facere videtur, item duas Theslaliae, unam quae Larissa Pensilis dicta est in Phthiotide, Item Cremaste: prope Maliacum sinum, in colle, 18. mill. a Thebis Phthiotidis in Mer. 32. a Demetriade in Circ. uti et a Pagasis. Larizo Sophiano. Alteram ad Peneum in Maced. confin. quae Archiepiscopal. et Patria Achillis. Virg. Aen. l. XI v. 404. Lucan. Civ. Bell. l. 6. v.355. Nunc Larizza, in Pelasgiotide regiuncula. 28. mill. a Sinu Thermaico in Occ. 15. a Phasalo in Bor. Etiamnum ampla est sub Turcis: quorum Imp. ibi per aliquot menses commoratus est, dum a suis Candia obsideretur. Alia est, cuius Hom. meminit, quam Λάριςςαν ἐριβώλακα vocat. Sed quaedam sit Homerica illa Larisla, ambigitur, teste Geographo l. 8. Qui vero de Thessaliae Larisla accipiunt, Horatii locum inferius producendum, eo refelli videntur, quod superius dixerit Thessala Tempe. Alia Aeolidis iuxta Cumam, alia Syriae, Episcopal. sub Archiep. Apameensi, Laris Itin. Antonini, alia Lidiae. Item fluv. in Peloponneso. Est et parva reg. in Ossa. Strabo vicum Ephesiesse scribit, ubi Apollo Larissenus colebatur. Alioqui a Larissa sit Larissoeus. Ut Larissoeus Ulysses apud Virg. Aen. l. 2. v. 197. et l. XI. v. 404. Horat. Carm. l. 1. Ode 7. v. 10.Me nec tam patiens Lacedoemon,Nec tam Larissae percussit campus opimoe.P. Mela l. 2. c. 33. Larissa potens Lucano ut supra. Apud eund. l. 7. Pompeio omne auxilium profugo offert, v. 712. Moenia Larissoea Catullo Carm. 64. v. 36. et Plin. l. 4. c. 8. l. 5. c. 30. et l. 6. c. 28. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.